Et pourtant ... par Lycobates 2015-08-17 17:50:13 |
|
Imprimer |
... le Rituale romanum (Titulus XII, cap. 1: de libris habendis apud parochos) prévoit, et cela est repris dans le droit canonique (can. 470) :
1. Habeat parochus libros paroeciales, idest librum baptizatorum, confirmatorum, matrimoniorum, defunctorum; etiam librum de statu animarum accurate conficere pro viribus curet; et omnes hos libros, secundum usum ab Ecclesia probatum vel a proprio Ordinario praescriptum, conscribat ac diligenter asservet.
2. In libro baptizatorum adnotetur quoque si baptizatus confirmationem receperit, matrimonium contraxerit, aut sacrum subdiaconatus ordinem susceperit, vel professionem sollemnem emiserit, eaeque adnotationes in documenta accepti baptismatis semper referantur.
3. Matrimonium conscientiae non est adnotandum in consueto matrimoniorum ac baptizatorum libro, sed in peculiari libro servando in secreto Curiae archivo.
4. Advertat autem parochus, ut in libris tam baptizatorum et confirmatorum, quam matrimoniorum et defunctorum exprimat semper non solum nomen personarum, quae ibi nominantur, sed etiam cognomen seu familiam.
Anno Domini ..., die ... mensis ... (in hebdomada Pentecostes), N., filius N. et N. conjugum, vel N., filia N. et N. conjugum (et si fuerit nupta, addatur uxor N.), Sacramentum Confirmationis accepit a Reverendissimo D. N., Episcopo N., in Ecclesia S. N., civitatis N. vel loci N., Patrinus fuit N., filius N., Paroechiae S. N., civitatis vel loci N.
In quorum fidem testimonium hoc mea manu subscripsi,
NN. Parochus
Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel. Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici. D'avance, merci !
|