Le Forum Catholique
Imprimer le Fil Complet
Lycobates - 2015-08-17 17:50:13
Et pourtant ...
... le Rituale romanum (Titulus XII, cap. 1: de libris habendis apud parochos) prévoit, et cela est repris dans le droit canonique (can. 470) :
1. Habeat parochus libros paroeciales, idest librum baptizatorum, confirmatorum, matrimoniorum, defunctorum; etiam librum de statu animarum accurate conficere pro viribus curet; et omnes hos libros, secundum usum ab Ecclesia probatum vel a proprio Ordinario praescriptum, conscribat ac diligenter asservet.
2. In libro baptizatorum adnotetur quoque si baptizatus confirmationem receperit, matrimonium contraxerit, aut sacrum subdiaconatus ordinem susceperit, vel professionem sollemnem emiserit, eaeque adnotationes in documenta accepti baptismatis semper referantur.
3. Matrimonium conscientiae non est adnotandum in consueto matrimoniorum ac baptizatorum libro, sed in peculiari libro servando in secreto Curiae archivo.
4. Advertat autem parochus, ut in libris tam baptizatorum et confirmatorum, quam matrimoniorum et defunctorum exprimat semper non solum nomen personarum, quae ibi nominantur, sed etiam cognomen seu familiam.
Le droit canon préscrit encore (can. 470-3 et -4:):
In fine cuiuslibet anni parochus authenticum exemplar librorum paroecialium ad Curiam episcopalem transmittat, excepto libro de statu animarum.
Paroeciali utatur sigillo habeatque tabularium, seu archivum, in quo memorati libri custodiantur una cum Episcoporum epistolis, aliisque documentis, necessitatis vel utilitatis causa servandis; quae omnia, ab Ordinario vel eius delegato visitationis vel alio opportuno tempore inspicienda, religiose caveat ne ad extraneorum manus perveniant.
Les livres sont donc au nombre de cinq ou six, et les confirmés sont repris d'abord dans celui des confirmés proprement dit, ensuite aussi dans le livre des baptisés.
La forme prescrite dans le livre des confirmations ("in secundo libro") est ainsi:
Anno Domini ..., die ... mensis ... (in hebdomada Pentecostes), N., filius N. et N. conjugum, vel N., filia N. et N. conjugum (et si fuerit nupta, addatur uxor N.), Sacramentum Confirmationis accepit a Reverendissimo D. N., Episcopo N., in Ecclesia S. N., civitatis N. vel loci N., Patrinus fuit N., filius N., Paroechiae S. N., civitatis vel loci N.
In quorum fidem testimonium hoc mea manu subscripsi,
NN. Parochus
Mais peut-être je vous parle d'un autre monde ...
http://www.leforumcatholique.org/message.php?num=785234