Le latin n'est pas une langue étrangère par John DALY 2017-10-09 11:21:11 |
Imprimer |
C’est pourquoi je me crois autorisé à m’en servir pour les besoins présents…
Grati animi sensum tibi gero de his excerptis quae ad forum nostrum adtulisti. Amicus tuus, cujus cum nomen nesciam Atticum vocabo, mentem hujus obstetriculae sine dubio optime intellexit remque theologicam acu tetigit. Haud scio annon vera sint quae tam docte dissertat. Forte enim ego nimis grammaticus sum quam ut talia bene dirimere possim. Fatebor autem tenuem scrupulum de hac re adhuc me stimulare. Si enim Attici sententia pro vera admittimus regulam effingere licebit juxta quam omnis condicio non determinata pro non apposita haberi oportet. Optime. Hoc autem concesso, documentum scrutemur in eodem genere extremum. Experimentum enim axiomatis in casu extremo invenitur. Mente equidem fingo ministrum baptismi, nulla condicione mente concepta, sacramentum his verbis olim collaturum esse :
« Ego te baptizo – si, et tantummodo si – in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. »
Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel. Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici. D'avance, merci !
|
112 liseurs actuellement sur le forum |