L'échange s'est poursuivi ce soir.
Je crois que finalement je me rangerai à l'avis de Meneau : une condition non déterminée est non pertinente, à moins que la sage-femme en question n'ait eu quelque chose de déterminé en tête, ce qu'il faudrait avérer, mais ce qui n'est a priori pas le cas, selon le témoignage reçu.
Q:
Equidem anceps haereo, quum, ubi deest condicio expressis verbis declarata (sicut cum dicitur "si tu es homo", aut "si non es baptizatus"), neque in mente illius feminae condicio videtur (secundum testimonium) esse ulla expressa, tantum restet, ad rem dijudicandam, ut formam adhibitam perpendamus, verbis scilicet prout jacent perpensis, id est secundum obviam horum verborum significationem. Cum quis autem dicat "ego te baptizo sub condicione", verba ipsa, prout jacent, etiam si condicio edicitur nulla, voluntatem baptizandi non absolutam, sed aliquo modo restrictam indicant, ideoque de ipso baptismo an sit collatus dubium oriri posse opinor.
R:
Intellego quod dicis, mi [...]. Sed, si certum est nullam eam feminam – ne mente quidem, ne implicite quidem vel confuse – condicionem determinasse, dicenda est nullam condicionem apposuisse: ut si sacerdos dicat “missam celebrare volo secundum aliquam intentionem”, nullo modo eam determinans, illa declaratio nil sit; vel etiam si dicat: “Non nullas ex his hostiis consecrare volo”, nullam consecret. Eo vel magis quod, hoc in casu, verba prout jacent videntur per merum errorem prolata: quis enim dicat “Hoc sub condicione facio”, nisi aliquam determinatam condicionem, saltem implicite confuseve, in mente habeat? Nisi enim habeat, verba illa nil sibi volunt, sunt prorsus absona et vacua. Videtur igitur illa femina “sub condicione” dixisse per errorem, sed aliud (fortasse “hoc in casu necessitatis”) in mente habuisse. Quodsi ita est, ea verba nullam vim habere potuerunt. (Ut si sacerdos, putans vocari Antonium eum qui revera vocetur Josephus, dicat: “Hunc Antonium a peccatis absolvo”, Josephum absolutionem recipere extra dubium sit.) Sed tamen, omnia a quaestione facti pendent: nempe, quid obstetrix facere voluerit; sive, aliis verbis: quid, dum illa verba protulit, in mente habuerit, eave verba (“sub condicione”) significare putaverit. Fieri enim potest ut condicionem aliquam revera in mente habuerit, confuse tamen, ita ut eam bene explicare non valeat. Ea de causa circumspecte diligenterque eam interrogandam esse dixerim.
Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel.
Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici.
D'avance, merci !