Vous vous moquez du monde... par Lux 2013-04-22 14:38:26 |
|
Imprimer |
... et la qualité de l'orthographe de votre message le confirme.
Voici un offertoire dans le missel de Saint Pie V :
P : Suscipe sancte Pater omnipotens aeterne Deus, hanc immaculatam hostiam, quam ego indignus famulus tuus offero tibi Deo meo vivo et vero, pro innumerabilibus peccatis et offensionibus et negligentiis meis, et pro omnibus circumstantibus, sed et pro omnibus fidelibus Christianis vivis atque defunctis : ut mihi et illis proficiat ad salutem in vitam aeternam. Amen. P : Deus, qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti : da nobis per hujus aquae et vini mysterium, ejus divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps, Jesus Christus, Filius tuus, Dominus noster : Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus ; per omnia saecula saeculorum. Amen. P : Offerimus tibi Domine, calicem salutaris, tuam deprecantes clementiam : ut in conspectu divinae majestatis tuae, pro nostra et totius mundi salute cum odore suavitatis ascendat. Amen. P : In spiritu humilitatis, et in animo contrito suscipiamur a te Domine : et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi Domine Deus. P : Veni sanctificator omnipotens aeterne Deus, et + benedic hoc sacrificium tuo sancto nomini praeparatum. In Missis Solemnibus : INCENSIO "Per intercessionem Beati Michaelis Archangeli, stantis a dextris altaris incensi, et omnium electorum Suorum, incensum istud dignetur Dominus bene†dicere, et in odorem suavitatis accipere". Super oblata : "Incensum istud a Te benedictum, ascendat ad Te, Domine : et descendat super nos misericordia Tua". Super Crucem et Altare, ex Psalmo 140 : "Dirigatur, Domine,oratio mea, sicut incensum in conspectu Tuo : elevatio manuum mearum Sacrificium vespertinum. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis : Ut non declinet cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Accendat in nobis Dominus ignem Sui amoris, et flammam aeternae caritatis. Amen". LAVABO P : Lavabo inter innocentes manus meas : et circumdabo altare tuum Domine. Ut audiam vocem laudis : et enarrem universa mirabilia tua. Domine dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Ne perdas cum impiis Deus animam meam : et cum viris sanguinum vitam meam. In quorum manibus iniquitates sunt : dextera eorum repleta est muneribus. Ego autem in innocentia mea ingressus sum : redime me, et miserere mei. Pes meus stetit in directo : in ecclesiis benedicam te Domine. Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. P : Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offerimus ob memoriam passionis resurrectionis et ascensionis Jesu Christi Domini nostri : et in honorem beatae Mariae semper virginis, et beati Joannis Baptistae, et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et istorum, et omnium Sanctorum : ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem : et illi pro nobis intercedere dignentur in coelis, quorum memoriam agimus in terris. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
Benedictus es, Dómine Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus panem, quem tibi offérimus, fructum terræ et óperis mánuum hómimum, ex quo nobis fiet panis vitæ. Benedictus Deus in soecula. Benedictus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus vinum, quod tibi offérimus, fructum vitis et óperis mánuum hómimum, ex quo nobis fiet potus spiritális. Benedictus Deus in soecula.
Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel. Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici. D'avance, merci !
|