Saint Ambroise par Lycobates 2013-07-24 15:23:54 |
|
Imprimer |
Encore une citation!
(l’Empereur Valentinien (II), ex-arien et qui était catéchumène, mourut, (probablement) assassiné, avant d’être baptisé, saint Ambroise qu’il avait convoqué arrivant trop tard pour le faire; ce fut le 15 mai 392, à Vienne en Gaule, il avait à peine 21 ans)
Consolatio de obitu Valentiniani
51: Sed audio vos dolere, quod non acceperit sacramentum baptismatis. Dicite mihi, quid aliud in nobis est, nisi voluntas, nisi petitio? Atqui etiam dudum hoc voti habuit, ut, cum in Italiam venisset, initiaretur, et proxime baptizari se a me velle significavit, et ideo prae ceteris causis me accersendum putavit. Non habet ergo gratiam quam desideravit? Non habet quam poposcit? Certe, quia poposcit, accepit. Et unde illud est: "Iustus quacumque morte praeventus fuerit, anima eius in requie erit (Sapient. 4,7).
52: Solve igitur, Pater sancte, munus servo tuo, quod Moyses quia in spiritu vidit, accepit, quod David quia ex revelatione cognovit, emeruit. Solve, inquam, servo tuo Valentiano munus, quod concupivit, munus quod poposcit sanus, robustus, incolumis. Si affectus aegritudine distulisset, tamen non penitus a tua misericordia esset alienus, qui celeritate temporis esset, non voluntate fraudatus. Solve ergo servo tuo munus gratiae tuae, quam ille numquam negavit, qui ante diem mortis templorum privilegia denegavit, his urgentibus, quos revereri posset. Adstabat virorum caterva gentilium, supplicabat senatus: non metuebat hominibus displicere, ut tibi soli placeret in Christo. Qui habuit spiritum tuum, quomodo non accepit gratiam tuam?
Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel. Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici. D'avance, merci !
|