Benoît XIV : De servorum dei beatificatione et Beatorum canonizatione L1, ch 44 par Meneau 2014-04-14 00:13:26 |
|
Imprimer |
LIVRE PREMIER
CHAPITRE 44
In quo repelluntur opposita iis, quae dicta sunt in capite antecedenti
A ratione ab auctoritate, et a gestis Romanorum Pontificum oppositiones desumuntur. A ratione quidem, cum Pontifici citra revelationem, perspecta esse nequeat hominis canonizandi caritas : sicuti qui eleemosynas, preces et similia opera peregit, nequit certo scire, se esse in gratia. Confirmatur, quia haec communia sunt bonis et malis : miracula sanctitatem certo non significant : testes sunt faillibilies : neque est jus, sed factum, quod canonizandus virtutibus, et miraculis claruerit. Neque prodest perfugium ad Spiritus Sancti auxilium; si enim in canonizatione non deficiat, hoc Pape judicium erit ex cathedra, adeoque de fide, quod a defensoribus infaillibilitatis non facile admittitur. Verumtamen, his etiam admissis, adhuc subsistit controversa infaillibilitas. Papa enim diligentem in virtutes, et miracula inquisitionem canonizationi praemittit, et miracula post obitum canonizandi patrat potissimum attendit, nec falli potest in rebus connexis cum fide, et moribus universam Ecclesiam spectantibus, uti est canonizatio, juxta Ricciolum superius cit. aliosque. Tandem oppositiones has omnes submovet divina Providentia, et Spiritus Sancti praesentia, qui Pontificem in re adeo gravi ab errore servat, ut docet D. Th. supra laudatus, aliique cum ipso : quam quidem Spiritus Sancti praesentiam luculenter testatur Benedictus XIV pro eo tempore, quo fidei promotorem agebat. Quoad ultimum objectum de definitione ex cathedra; assertores infaillibilitatis, negantes, de fide esse, hunc, aut illum canonizatum esse in gloria, dicunt, Pontificem canonizantem utique ex cathedra definire, illique Spiritum Sanctum assistere : definitiones tamen fidei solum esse de iis, quae in sacra Scriptura, aut apostolicis traditionibus antea continebantur; uti non est, hunc, aut illum esse sanctum, quod propterea de fide, saltem proxime, non esse concludunt.
Opponitur deinde auctoritas Glossae. Accedit textus in (ref) nec non effatum S. Augustini : Multorum corpora venerantur in terris, quorum animae cruciantur in inferis. Verum a Glossa in hoc est recedendum. Citati textus respiciunt facta particularia, haud connexa cum fide, aut moribus universam Ecclesiam spectantibus, et in iis Papa errare postes, ut docet D. Tom. cit. Effatum S. Augustini, si ejussit, alii de sepulcris gentilium, alii de honorificis epitaphiis reproborum, Bellarminus de martyribus haereticorum, Covarruvias de supposititiis sanctorum reliquiis explicant.
Quoad gesta Romanorum Pontificum, primo opponitur eos aliquando aliis commisisse definitionem canonizationis, unde se in hoc minime infallibiles agnovisse videntur. Sane Alphonsus de Castor aliique post ipsum docent, non posse a Pontifice definitionem causae canonizationis alteri committi, cum infallibilitas a dignitate pontificali sit inseparabilis. Sed ut recte procedatur, perpendendum est, an unquam haec delegatio facta sit; et quatenus facta, quid inde inferatur. Huc non spectant beatificationum causae, nam de canonizatione solum loquimur. Neque huc etiam spectat canonization B. Eneconis, de qua supra cap. 8 disseruimus. Petrus enim episcopus Burgensis cultum quidem eidem Eneconi solemniter detulit, sed in executionem canonizationis, ab Alexandro II decretae. Hujusmodi est etiam actus Clementis III erga B. Stephanum ordinis Grandimotensis auctorem. Examinanda itaque occurrunt acta Benedicti VIII erga B. Simeonem eremitam in coenobio Padorlironensi : Urbani II erga B. Nicolaum Peregrinum Tranensem : et Clementis III erga B. Othonem epscopum Bambergensem. Hae enim causae ab his Pontificibus commissae aliis fuisse dicuntur.
Verum a Benedicto VIII canonizatum Simeonem eremitam referunt Arnoldus Wion in (ref) et Benedicturs Bacchinus in (ref) quibus si fides adhibenda sit, definitio canonizationis nec Bonifacio Marchioni, illam petenti, neque alteri a Pontifice commissa dignoscitur. Set hujus canonizationis nullum exhibetur idoneum monumentum, quare beatificatus potius quam canonizatus Simeon fuisse videtur a Benedicto VIII uti probat Scacchus (ref) cum Pontifes solum concesserit, ut ecclesia aedificaretur, et in ea Simeonis corpus collocaretur. Verum ne beatificationem quidem ipsam fuisse Marchionis arbitrio commissam, constat ex epistola S. Leonis IX ad episcopum Mutinensem apud Wion cit.
B. Nicolai canonizationem in concilio Romano sub Urbano II petiit Bisantius junior archiepiscopus Tranensis. Pontifex ei causam commisit; quare videtur petitioni canonizationis annuere noluisse, sed archiepiscopi dumtaxat jurisdictionem excitasse, ut juxta illius temporis morem ad beatificationem procederet. Id ex eo suadetur, quod Bisantius ecclesiam tantum in Nicoali honorem aedificavit, neque ejus cultum extra dioecesim auctoritate apostolica dilatavit, uti ex Urbani diplomate eruitur apud Amandum. Accedit, quod Urbanus Godolevam virginem canonizavit et petentibus canonizationem Gulgosii, respondit, requiri testes de miraculis, et synodi assentum. Incredibile igitur videtur, alteri interea Nicolai canonizationem commisisse.
Quod ad B. Othonem attinet, Clemens III episcopis Merserburgensi, et Eistettensi commisit, ut in vitam, et miracula inquirerent, et si nihil obstaret, canonizatum auctoritate apostolica promulgarent. Quare promulgatio solum canonizationis commissa est, ut ostendit Ricciolius (ref) et uti consentiunt epistolae Clementis ad Bambergenses, et moncahus Ebba in lectionibus post vitam S. Othonis apud Bolland (ref)/
Hinc colligitur, summos Pontifices numquam commisisse episcopis definitionem causarum canonizationis. At, licet commisissent, non proinde eorum infaillibilitas in sanctorum canonizatione infirmaretur : neque enim firmum, et infaillibile judicium commissariorum fuisset, nisi accedente tacita, vel expressa Pontificis confirmatione; quod etiam de conciliis generalibus docet Canus (ref) cum aliis. Sic beatificationes ab episcopis factae antiquitus ad canonizationem deveniebant per cultus extensionem ad universam Ecclesiam, accedente tacito saltem Romanorum Pontificum consensu.
Expendendum nunc superest, an expositae infaillibilitati officiat protestatio Pontificum relata in (ref) eos scilicet non intendere per canonizationem quidquam agere contra fidem, aut Ecclesiam catholicam, sive honorem Dei. Affirmat Albertus Fabricius heterodoxus (ref) adhaeret Natalis Alexander (ref) et Launojus (ref) quem bene castigat auctor tract. de libert. eccl. Gallic. (ref).
Ad hanc oppositionem refellendam negant alii hanc protestationem umquam fuisse a Pontificibus emissam; sed oppositam vere colligitur ex Ordine Rom. Petri Amelii, ex cit. lib. coerem. et ex diariis Paridis de Crassis. Alii illam introductam putant, cum Pontifices per vim ad canonizationes adigerentur : sed haec vis nullibi deprehenditur. Alii adhibitam censent a Pontificibus timidae conscientiae, et propriam potestatem ignorantibus, at hox imperceptibile videtur. Alii omissam dicunt post introductas exquisitas ante canonizationem diligentias, et probationes; sed diligentiae semper juxta temporum circumstantias fuerunt adhibitae. Praeterea canonizationis judicium non fallibili hominum testimonio, sed Spiritus Sancti praesentiae ex D. Tho. cit. innititur. His omissis, dictae protestationis, quae aliquando a Pontifice facta est, hic esse rectus sensus videtur, ut scilicet Pontifex protestetur, se non decernere, impendendum esse sanctis cultum Deo debitum : et tunc haec protestatio similis est protestationi septimae synodi quoad cultum imaginum, ut indicant card. petra in (ref) et bulla canoniz. S. Udalrici. Aliam explicationem suppeditant Ostiensi (in ref) aliique scriptores, et aliqua monumenta, Pontificem scilicet per illam protestationem a Deo petere immunitatem ab errore, quae oratio infaillibitatem non extenuat, oportet enim petere Spiritus Sancti afflatum, cui infallibilitas nititur. Neque dedecet a Deo id petere, quod ab eo praestandum, qui se clarificari petiit Joan. 17, uti docent S. Tho. 3, par (q83, a4 ad7), S. Gregorius (ref) et alii. Consueverunt postea Pontifices ab haec protestatione abstinere, tum ne ignorantibus esset offendiculi occasio, tum quia ad impetrandum divinum lumen alias preces fundunt, et indicunt.
Sed licet talis protestatio ita explicetur, ut intendat Pontifex, se nolle errorem in Ecclesiam inducere, non proinde controversam infallibilitatem eliminat. Nam Pontifices propriam imbecillitatem , et ut privatae personae, seclusa Spiritus Sancti praesentia, faillibilitatem humiliter dicta protestatione ostendebant. Verumtame non conditionatam protestationi inhaerentes, sed absolutam de canonizati sanctitate sententiam emittebant, Spiritus Sancti praesentia fidentes, quae in hac re infallibilitatem constituit, juxta doctrainam S. Th. cit. Ex his ergo explicationibus patet, protestationem infaillibilitati non obesse, sicuti neque ex simili protestatione infertur, errare posse generale concilium, ut refellens cit. Launojum docet Petitdier (ref) : neque ex eo, quod ad avertendos errores preces in eo fundantur. Non est itaque Pontifici tribuendum erroris periculum, etiamsi allata prottestatio de precibus intelligatur.
Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel. Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici. D'avance, merci !
|