est apud nos lingua latina :
"Quarum in varietate linguarum ea profecto eminet, quæ primum in Latii finibus exorta, deinde postea mirum quantum ad christianum nomen in occidentis regiones disseminandum profecit.
Siquidem non sine divino consilio illud evenit, ut qui sermo amplissimam gentium consortionem sub Romani Imperii auctoritate sæcula plurima sociavisset, is et proprius Apostolicæ Sedis evaderet et, posteritati servatus, christianos Europæ populos alios cum aliis arto unitatis vinculo coniungeret.
Suæ enim sponte naturæ lingua Latina ad provehendum apud populos quoslibet omnem humanitatis cultum est peraccommodata :
cum invidiam non commoveat,
singulis gentibus se æquabilem præstet, nullius partibus faveat,
omnibus postremo sit grata et amica.
Neque hoc neglegatur oportet, in sermone Latino nobilem inesse conformationem et proprietatem ; siquidem loquendi genus pressum, locuples, numerosum, maiestatis plenum et dignitatis habet, quod unice et perspicuitati conducit et gravitati."
Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel.
Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici.
D'avance, merci !