Commemoratio brevis de tonis et psalmis modulandis par Dom239 2012-07-02 00:24:19 |
|
Imprimer |
Citation de la "Commemoratio brevis de tonis et psalmis modulandis" texte anonyme du Xème siècle
"Inaequalitas ergo cantionis cantica sacra non vitiet, non per momenta neuma quaelibet aut sonus indecenter protendatur aut contrahatur, non per incuriam in uno cantu, verbi gratia, responsorii vel caeterorum, segnius quam prius protrahi incipiatur. Item brevia quaeque impeditiosiora non sint, quam conveniat brevibus. Verum omnia longa aequaliter longa, brevium sit par brevitas, exceptis distinctionibus, quae simili cautela in cantu observandae sunt. Omnia, quae diu, ad ea, quae non diu, legitimis inter se morulis numerose concurrant, et cantus quilibet totus eodem celeritatis tenore a fine usque ad finem peragatur. Hac tamen ratione servata, dum in cantu qui raptim canitur, circa finem, aut aliquando circa initium longiori mora melos protendendum est, aut cantus, qui morose canitur, modis celerioribus finiendus; ut pro modo brevitatis prolixitas prolongetur, et secundum moras longitudinis momenta formentur brevia, ut nec maiore, nec minore, sed semper unum alterum duplo superet: dum canente quolibet respondetur ab alio unum morosius, servent utrique modum, nec unus altero impeditiosius aut celerius canat. Hac pariter diligentia custodita, ut voces in unum amborum coeant, nec qui succinit, humilius vel celsius respondeat, quam ille, qui praecinit, sed quantum fieri valet, haec dissonantia caveatur. Sive eiusdem sint modi voces ambae, seu alia pro convenientia aut necessitate mutanda, sint tamen, prout servari potest, ambae aequisonae. Modum autem eumdem vocis dico, donec in alteram transeat, et in novam mutetur."
Source : http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/ANOCOMB_TEXT.html
Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel. Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici. D'avance, merci !
|