La lettre de saint Louis de Gonzague à sa mère: par Yves Daoudal 2021-06-21 12:49:03 |
|
Imprimer |
Illustrissima Domina, mater in Christo observantissima. Pax Christi. Spiritus sancti gratiam & consolationem tibi, Illustrissima Domina, perpetuam precor. Versabar equidem, cum tuæ litteræ afferrentur, adhuc in hac mortuorum regione. Verum age nunc, ad cælum aliquando aspirandum est, ut in terra viventium Deum æternum laudemus. Quod quidem iter nuper sperabam ante hoc tempus a me confectum iri: sed nimirum febris, ut aliis litteris ad te scripsi, cum fervere maxime atque æstuare videretur, repente mitigata, ad diem usque, Christo in cælos ascendenti sacrum, sensim me perduxit. Ex eo, pectore magna vi destillationum oppresso, ita redintegrata est, ut jam pedetentim ad dulces carosque amplexus Patris cælestis accedam; in cujus gremio (uti spero) secura quiete fruar & sempiterna. Atque ita diversi rumores, qui de me istuc perlati sunt, uti etiam ad Marchionem scripsi, sane congruunt. Quod si caritatis est, ut ait S. Paulus, flere cum flentibus, gaudere cum gaudentibus; ingens omnino te gaudium, mater Illustrissima, ex eo haurire necesse est, quod beneficii gratiæque in te causa, [eidem valedicit,] veram mihi Deus lætitiam, atque a metu ejus umquam amittendi securitatem designat. [Rom. 12] Equidem (fatebor enim tibi, Illustrissima Domina) cum in considerationem divinæ bonitatis, quæ instar est maris, cui nec fundum sit nec littus, mentem ingurgito; ea mihi, illius amplitudine abrepta, aberrare, neque satis competere videtur: quippe cum ille me, pro tam brevi, & exiguo labore, ad æternam requiem accersat; & me de cælo ad summam felicitatem, quam adeo negligenter quæsivi, vocet; fructumque lacrymarum polliceatur, quas tam parce profudi. Vide etiam, atque etiam, Illustrissima Domina, & cave, ne hanc infinitam Dei benignitatem violes: quod profecto faceres, [seque lugeri vetat,] si eum velut mortuum lamentarere, qui in Dei conspectu vivat; longeque plus rebus tuis, quam in hac vita, sua commendatione adjumenti afferat. Non erit hæc diuturna sejunctio: in cælo revisemus inter nos; simulque cum salutis nostræ vindice copulati, tota animi contentione eum laudantes, ejusque misericordias in æternum cantantes, immortalibus lætitiis perfruemur. Neque vero ambigo, quin si iis exclusis quæ consanguinitatis ratio subjicit, animo fidei & puræ illi simplicique obedientiæ, quam Deo debemus, locum dederimus; ultro ac prolixe illi, quod suum est, oblaturi simus; idque tanto libentius, quo id quod eripitur, nobis est carius: sic enim certo existimabimus, nihil a Deo nisi sapienter & e re nostra fieri. Adimit nobis, quod ante commodaverat; non alio consilio, nisi ut immuniore & tutiore loco reponat, iisque nos bonis ornet, quæ nobis optaremus ipsi. Hæc omnia eo dumtaxat a me dicta sunt, ut morigerarer desiderio quo teneor, uti tu, Illustrissima Domina, [& benedictionem ejus petit.] ceteraque omnis familia, hunc meum discessum in jucundi beneficii loco habeatis; tuque hoc fretum trajicientem, dum littus in quo spes omnes meæ sitæ sunt, contigero, materna tua benedictione prosequare. Quod idcirco feci libentius, quod nihil mihi superfuit, quo evidentius amorem ac reverentiam, quam ut filius matri debeo, tibi significarem. Denique ita concludo, ut iterum abs te humiliter benedictionem efflagitem. Romæ, IV Idus Junii, anno Domini MDXCI, Tuæ Dominationi Illustrissimæ filius in Christo obedientissimus. Aloysius Gonzaga.
Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel. Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici. D'avance, merci !
|