Dans l'original c'est plus joli par Lycobates 2015-07-07 14:02:52 |
|
Imprimer |
Pius secundus Pontifex maximus Romae coronatus est apud basilicam sancti Petri, tertio nonas Septembris, anno salutis quinquagesimo octavo supra mille quadringentos, petiitque ipsa die Lateranum solemni pompa : quo in loco vix necem evasit inter eos, qui propter equum, quo insederat, gladiis decertabant : servatus est divina ope : peractisque solemnibus, regale convivium apparavit, non cardinalibus tantum, sed omnibus legatis principum, et qui aderant proceribus Urbis, et optimatibus, eademque nocte in suas aedes ad Vaticanum rediit : atque inter omnes curas, quae animum eius invasere, nulla maior fuit, quam ut in Turcas excitare Christianos posset, atque illis bellum inferre.
ICI
Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel. Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici. D'avance, merci !
|