Messages récents | Retour à la liste des messages | Rechercher
Afficher la discussion

Sic, sic, etiam sic animus humanus !
par Yves Daoudal 2014-03-12 19:57:01
Imprimer Imprimer


Cur autem veritas parit odium, et inimicus eis factus est homo tuus verum praedicans, cum ametur beata vita, quae non est nisi gaudium de veritate, nisi quia sic amatur veritas, ut, quicumque aliud amant, hoc quod amant velint esse veritatem, et quia falli nollent, nolunt convinci, quod falsi sint? Itaque propter eam rem oderunt veritatem, quam pro veritate amant. Amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. Quia enim falli nolunt et fallere volunt, amant eam, cum se ipsa indicat, et oderunt eam, cum eos ipsos indicat. Inde retribuet eis, ut, qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet et eis ipsa non sit manifesta. Sic, sic, etiam sic animus humanus, etiam sic caecus et languidus, turpis atque indecens latere vult, se autem ut lateat aliquid non vult. Contra illi redditur, ut ipse non lateat veritatem, ipsum autem veritas lateat. Tamen etiam sic, dum miser est, veris mavult gaudere quam falsis. Beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia de ipsa, per quam vera sunt omnia, sola veritate gaudebit.



Mais je dois avouer que j'ai triché...

     

Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel. Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici. D'avance, merci !


  Envoyer ce message à un ami


 Pourquoi la vérité engendre-t-elle la haine ? par Abbé Néri  (2014-03-12 18:06:33)
      Mgr. de Segur ??... par Pol  (2014-03-12 19:16:08)
          non par Abbé Néri  (2014-03-12 19:28:25)
      Sic, sic, etiam sic animus humanus ! par Yves Daoudal  (2014-03-12 19:57:01)
          Saint Augustin bien sur par Abbé Néri  (2014-03-12 20:11:44)


18 liseurs actuellement sur le forum
Mentions Légales
[Valid RSS]