Messages récents | Retour à la liste des messages | Rechercher
Afficher la discussion

La réponse
par Lycobates 2014-03-07 22:28:40
Imprimer Imprimer

est donnée (oui, cher Vianney, vous récidivez !), mais j'ignorais que le français de ce grand saint que nous avons célébré aujourd'hui, fut si bon !




Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Rom. XIII, 12.
Apostolus Christianorum doctor et dux in fide et veritate in tempore hoc domini nostri gratiosi adventus per verba ista, sive in his verbis, informat ad duo, scilicet ad liberalem horrorem omnium mundialium macularum et vitiorum, et ad honorabilem amorem sive assecutionem coelestium virtutum.
Primum facit cum dicit: abjiciamus opera tenebrarum. Secundum cum subdit: et induamur arma lucis.
Circa primum nota, quod opera et vitia mundi tenebrosa dicuntur: et ideo abjicienda. Quia in eis est manifestus defectus sapientiae ad cognoscendam veritatem. Joan. I, 5: lux in tenebris lucet, et tenebrae eum non (comprehenderunt) cognoverunt. Quia in eis est manifestus defectus praevidentiae ad praecavendum malum. Sap. XVII: tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt.
Circa secundum nota, quod opera Evangelii et charismata spiritus sancti sunt nobis arma contra mundum, carnem, et Diabolum, et constituunt in luce. Quia per effectum gratiae illuminantis instar lucis faciunt nos agnoscere divinum secretum. II Cor. IV, 6: Deus autem, qui dixit de tenebris lucem splendescere et cetera. Quia per effectum gratiae conciliantis instar lucis pacificant quod inter nos gestamus bellum. Proverb. VI, 23: mandatum lucerna est, et lex lux et cetera. Quia per effectum gratiae honestatis instar lucis decorant nos, et in nobis totum universum. Joan. V, 35: ille erat lucerna ardens et lucens.



Merci à l'abbé Néri et à Vianney !

     

Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel. Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici. D'avance, merci !


  Envoyer ce message à un ami


 Rejetons les œuvres des ténèbres par Abbé Néri  (2014-03-07 20:16:00)
      Saint Thomas d’Aquin par Vianney  (2014-03-07 22:18:03)
      La réponse par Lycobates  (2014-03-07 22:28:40)


129 liseurs actuellement sur le forum
Mentions Légales
[Valid RSS]