Messages récents | Retour à la liste des messages | Rechercher
Afficher la discussion

référence
par Lycobates 2013-08-05 17:09:23
Imprimer Imprimer

Voici, cher Paterculus, un morceau de ce texte très important en effet!

Suprema S. Congregatio S. Officii: Instructio. Ad Locorum Ordinarios: "De motione oecumenica" 20.12.1949
(A.A.S. 42 (1950), p. 142 sqq.)
Signée par le cardinal-sécrétaire, Marchetti Selvaggiani

le point II en complet (p. 143-144):

Quoad modum rationemque hoc in labore procedendi, Episcopi ipsi, quaenam praestanda sint, quaenam vero evitanda, praescribent, eaque ab omnibus observanda curabunt. Pariter invigilabunt, ne, falso praetextu potius esse attendenda ea quibus coniungimur, quam ea quibus seiungimur, periculosus indifferentismus foveatur praesertim penes eos, qui minus rebus theologicis sunt instituti et minus in sua religione exercitati. Cavendum est enim ne spiritu, qui « irenicus » hodie dicitur, doctrina catholica — sive de dogmate sive de veritatibus cum dogmate connexis agatur — studio comparativo et desiderio vano assimilationis cuiusdam progressivae variarum professionum fidei ita conformetur vel quodammodo accommodetur doctrinis dissidentium, ut puritas doctrinae catholicae detrimentum patiatur vel eius sensus genuinus et certus obscuretur.
Arcebunt quoque periculosum illum loquendi modum, quo falsae opiniones gignantur ac fallaces spes, quae nunquam impleri possunt; ex. gr. dicendo quae de dissidentium ad Ecclesiam reditu, de Ecclesiae constitutione, de Corpore Christi Mystico in Litteris Encyclicis Romanorum Pontificum traduntur non ita aestimari debere, quippe quia non omnia sint fide tenenda vel, quod peius est, in rebus dogmaticis ne Catholicam quidem Ecclesiam iam habere plenitudinem Christi, sed ab aliis eandem perfici posse. Sedulo praecavebunt et firmiter insistent, ne, in exaranda Reformationis et Reformatorum historia, ita exaggeretur Catholicorum defectus et dissimulentur culpae Reformatorum, vel ita quae potius accidentalia sunt in lumine collocentur, ut iam id, quod maxime essentiale est, scilicet defectio a fide catholica vix amplius videatur et persentiatur. Denique curabunt, ne nimia ac falsa industria externa vel imprudentia excitatoque procedendi modo rei propositae potius noceatur, quam serviatur.
Tota igitur et integra doctrina catholica est proponenda atque exponenda: minime est silentio praetereundum vel ambiguis verbis obtegendum, quod veritas catholica complectitur de vera iustificationis natura et via, de Ecclesiae constitutione, de primatu iurisdictionis Romani Pontificis, deque unica vera unione per reditum dissidentium ad unam veram Christi Ecclesiam. Hi quidem edoceantur se ad Ecclesiam redeuntes nihil esse perdituros eius boni, quod gratia Dei in ipsis hucusque est natum, sed per reditum id potius completum atque absolutum iri. Attamen non ita de hoc est loquendum, ut ipsi sibi videantur redeuntes aliquid substantiale afferre ad Ecclesiam, quod in Ipsa hactenus defuerit. Haec revera clare et aperte dici oportebit, tum quia veritatem ipsi quaerunt, tum quia extra veritatem unio vera obtineri nunquam poterit.

     

Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel. Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici. D'avance, merci !


  Envoyer ce message à un ami


 Œcuménisme : qui a dit ... ? par Paterculus  (2013-08-04 21:40:53)
      Ce n'est pas nouveau ... par Pensassa  (2013-08-04 22:51:28)
          Référence ? par Paterculus  (2013-08-05 15:47:07)
              référence par Lycobates  (2013-08-05 17:09:23)
                  Merci beaucoup ! par Paterculus  (2013-08-05 18:07:27)


147 liseurs actuellement sur le forum
Mentions Légales
[Valid RSS]