Vous m'en voyez ravi... par Alexandre 2012-04-09 21:07:35 |
|
Imprimer |
Pour ce qui est de l'heure de la messe, si vous ne le connaissez pas, voici le paragraphe du Missel antérieur à 1962 sur le sujet :
RUBRICÆ GENERALES MISSALIS
(…)
XV. De Hora celebrandi Missam
1 Missa privata saltem post Matutinum et Laudes quacumque hora ab aurora usque ad meridiem dici potest.
2 Missa autem conventualis et sollemnis sequenti ordine dici debet. In Festis duplicibus et semiduplicibus, in Dominicis, et infra Octavas, dicta in Choro Hora Tertia. In Festis simplicibus et in Feriis per annum, dicta Sexta. In Adventu, Quadragesima et Quatuor Temporibus, etiam infra Octavam Pentecostes, et Vigiliis quæ jejunantur, quamvis sint dies sollemnes, Missa de Tempore debet cantari post Nonam.
3 Missa autem Defunctorum dici debet post Primam diei: ubi vero dicuntur eorum Vigiliæ mane post Matutinum diei, dictis hujusmodi Vigiliis cum Laudibus, immediate dici potest Missa pro Defunctis. Sed in die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum Missa conventualis dicitur post Nonam, quia eo die est principalis. In die autem depositionis Defuncti, vel tertio, septimo, trigesimo aut Anniversario sollemni, in quo fit concursus populi, poterit similiter dici ultimo loco post Nonam.
4 Excipiuntur ab hoc ordine dicendi Missam conventualem, Missæ in Nativitate Domini, quarum prima dicitur post mediam noctem, finito Te Deum laudámus in Matutino: secunda in auróra, dictis Laudibus et Prima: tertia vero in die post Tertiam, vel ubi aliter ex dispensatione Apostolica disponatur.
5 Missæ votivæ, quia non correspondent Officio, si sollemniter celebrentur pro re gravi, vel publica Ecclesiæ causa, cum populi frequentia, dicantur post Nonam.
Soutenir le Forum Catholique dans son entretien, c'est possible. Soit à l'aide d'un virement mensuel soit par le biais d'un soutien ponctuel. Rendez-vous sur la page dédiée en cliquant ici. D'avance, merci !
|