Imprimer le Fil Complet
Décret du Saint Office du 1er juillet 1949
Q.1 Utrum licitum sit, partibus communistarum nomen dare vel eisdem favorem praestare.
R. Negative: Communismum enim est materialisticus et antichristianus; communistarum autem duces, etsi verbis quandoque profitentur se religionem non oppugnare, se tamen, sive doctrina sive actione, Deo veraeque religioni et Ecclesia Christi sere infensos esse ostendunt.
Q.2 Utrum licitum sit edere, propagare vel legere libros, periodica, diaria vel folia, qual doctrine vel actioni communistarum patrocinantur, vel in eis scribere.
R. Negative: Prohibentur enim ipso iure
Q.3 Utrum Christifideles, qui actus, de quibus in n.1 et 2, scienter et libere posuerint, ad sacramenta admitti possint.
R. Negative, secundum ordinaria principia de sacramentis denegandis iis, Qui non sunt dispositi
Q.4 Utrum Christifideles, Qui communistarum doctrinam materialisticam et anti Christianam profitentur, et in primis, Qui eam defendunt vel propagant, ipso facto, tamquan apostatae a fide catholica, incurrant in excommunicationem speciali modo Sedi Apostolicae reservatam.
R. Affirmative.