Imprimer le Fil Complet
-Eucherius, cum ciceronianus tum christianus.
Procul dubio oportet aureum Latii sermonem callere; quod nemo profecto potest, nisi summos Latinitatis auctores ita sedulo diligenterque perlegerit, ut iisdem plane fuerit familiaris factus. Id si feceris, non difficilis, non in angustiis haesitans, non insiticiis infecta vocibus, sed germana, sed teres, sed tornata, ex mente, ex ore, ex calamo tibi fluet oratio. Ac non mediocri etiam tibi auxilio fore experieris optimum lexicon, forcellinianum praesertim, 'nocturna versare manu, versare diurna'. Cum potissimum aliquid ad dicendum tibi praesto non est, ne concidas animo, ne ad quaelibet tibi in mentem venerint verba confugias; sed impigre insta, inquire, pervestiga, atque ita saepenumero continget ut tibi, quasi suffodienti, ex improviso thesaurus succurrat antea prorsus ignotus.
Contingit autem ut, qui etiam apprime sit latinis litteris excultus, anceps interdum haereat, opportunamque ad rem novam significandam non inveniat vocem, quippe quae reapse desit. Tum etiam non ilico est ad graecum fontem recurrendum; neque ad alias externas oras festinanter appellere opportunum est; sed antea et potius considerate videndum si res per consentaneum verborum ambitum circumscripte satis clareque enuntiari queat. [...] Non semper tamen opportunum est circumlocutione uti ad aliquid novum vel dictu difficile significandum. Id enim interdum vel nullo congruenti modo fieri potest, vel ob nimium verborum congestum, rei enuntiandae necessarium, tam magna aequo expeditoque orationis cursui repagula opponit, ut eam summopere retardet, atque adeo concinnitati venustatique graviter officiat. Hisce igitur in adiunctis licebit tandem fictas nuper ex graeco fonte haurire voces, parce quidem detortas, hoc est latinis auribus apte accomodatas.