6 Decernimus etiam ut ii qui in ordine subdiaconatus et supra uxores duxerint aut concubinas habuerint officio atque ecclesiastico beneficio careant.
Cum enim ipsi templum dei vasa domini sacrarium spiritus sancti debeant esse et dici indignum est eos cubilibus et immunditiis deservire.