Bellarmin; Controversia Generalis

Le Forum Catholique

Imprimer le Fil Complet

Meneau -  2019-09-20 14:08:58

Bellarmin; Controversia Generalis

Toujours à titre documentaire, et pour dénoncer l'imposture, puisque Luc de Montalte s'obstine à invoquer faussement Bellarmin, comme il invoque faussement St Thomas.

Bellarmin, Primi Tomi, Sexta Controversia Generalis, "De ecclesia quae est in purgatorio". Tribus Libris, Cap. IX De sanctorum beatitudine, Lib. I.
Disponible en ligne ICI


Chapitre IX
Credendum esse, Pontificem non errare in Sanctorum canonizatione

De tertio duae sunt sententiae.

PRIOR est haereticorum, posse Pontificem errare in Sanctorum canonizatione, ita Ioannes V Viclef, ut refert Thomas V Valdensis tomo 3 de Sacramentalibus, cap. 122, ubi dicit, non minus in hac re posse Papam errare, quam Presbyterum Ioannem Regem Aethiopiae, vel Trucam, aut Sultatnum. Idem sentire Lutheranos, & Calvinistas certum est, cum in aliis similibus rebus nullam fere Pontifici tribuant auctoritatem.

ALTERA est Catholicorum, assenrentium, certum esse Ecclesiam non errare in Sanctorum canoizatione, ita ut fine ulla dubitatione Sancti ab Ecclesia canonizati venerandi sint. Probatur haec:
PRIMO, quia si liceret dubitate, an Sanctus canonizatus sit Sanctus, liceret etiam dubitare, an sit colendus: at hoc est falsum, siquidem S. Augustinus in epist. 118 dicit, insolentissimae insaniae esse disputare, an sit faciendum, quod tota Ecclesia facit. item ex Bernardo in epistol. 173 ad cabibucis Kygdunenses, ubi loquens de colendis festis in honorem Sanctorum, dicit: Ego qua accepi ab Ecclesia, securum tenea, & trado. Praetereaomnes veteres sine ulla dubitatione Sanctos coluerung, & coledos asseruerunt. Denique tenemur obedite Pontifici indicenti diem festum alicuius Sancti; nec tamen possumus contra conscientiam aliquid agere: ergo non possumus dubitare, an sit colendus ille, qui ab Ecclesia est canonizatus.
SECUNDO, ex incommodis duobus; nam inprimis frauderentur non Sancti sufragiis vivorum; nam pro canonizatis non licet orare. Ut enim Augustinus dicit serm. 17 de verbis Apostoli: Iniuriam facit Martyri, qui orat pro Martyre. & idem intelligendum de omnibus Sanctis canonizatis, docet Innocentius, cap Cum Marthae, de celebrat. Missarum : at si in hoc Ecclesia erraret, defraudaret eum, qui habetur Sancrus, & non est, quicunque non oraret pro eo. deinde fraudatentur etiam viventes intercessionibus Sanctorum, invocatent enim saepe damnatos pro beatis, si Ecclesia in hoc erraret. praeterea Ecclesia peteret sibi maledictionem pro benedictione, cum in orationibus Sanctorum petit, ut sicut illos Deus glorificavit in coelis, sic nobis gratiam largiatur in terris, & quamuis eam maledictionem non peteret, nisi materialiter; tamen hoc isum absurdum videtur.
TERTIO, miracula magna, & diligenter examinata, faciunt rem evidenter credibilem, ut alibi ostendiums: at Sancti a Pontifice non canonizantur ordinarie, nise claruerunt magnis & certis miraculis. & confirmatur; nam si credimus sine ulla haesitatione Caesarem, & Pompeium fuisse, quia id testantur comuni consensu historici, qui tamen homines fuerunt, & mentiri potuerung; cr non cerdemus sine haesitatione, quod testatur ipse per miracula, quando nulla est ratio suspicandi contrarium.
QUARTO, probatur ex praeparatione; nam antequam Sancti canonizentur, indicuntur jejunia & preces publicae, & tota res diu, & diligentissime examinatur: non est autem credibile, Deum non adesse Ecclesiae suae sic dispositae, & suppicanti.
ULTIMO, probatur a posteriori, quia in aliis rebus, in quibus Pontifices errare possunt, aliquando reipsa deprehenduntur errones: at in hoc nulls usquam error deprehensus est.

Sed objiciunt quidam locum Augustini: Multorum corpora honorantur in terris, quorum anima torquentur in Gehenna. RESPONDEA, locum hunc fortasse non esse Augustini; nusquam enim in eius operibus eum reperire potui: praeterea intelligi posse de impiis, qui honorantur superbissimis sepulcris, cum tamen animae torqueantur in Gehenna; vel de corporibus Sanctorum non canonizatorum; vel de corporibus fraude aliqua suppositis pro corporibus Sanctorum; vel denique de Martyribus Donatistarum, qui honorabantur ab haereticis ut Martyres, cum eorum animae revera torquerentur in inferno. De hujus capitis argumento vide que habet B. Thom. qudlib.9 quast. VLT.art. VLT Augustinus de Ancona in summa de potestate Ecclesiae q 14 artic 4 Ioannes Driedo lib 4 cap I de Eccles. domgatibus. B. Antoninus 3.parte, tit.12, cap.8 Summae Theolog. Caiet.tracta.de indulgent. ad Iulium, cap.8 Sylverster verbo, Canonizatio. Canus lib. 5 de locis, cap.penult.



Je n'ai pas le courage de traduire intégralement, mais l'imposture est amplement démontrée :

Il faut croire, que le Pape ne peut pas errer dans la canonisation des Saints

2 positions
La première, celle des hérétiques, comme quoi le Pape pourrait errer dans la canonisation des saints
(...)
La deuxième, catholique, affirmant qu'il est certain que l'Eglise ne peut errer dans la canonisation des saints (...) Celle-ci se prouve PRIMO (...) SECUNDO (...) TERTIO (...) QUARTO (...) ULTIMO (...)
Certains objectent la parole de St Augustin... Je réponds...



A ceux donc qui prétendent invoquer Bellarmin sur la base de cette simple phrase tirée de son contexte :

Le Pape, comme Pape, et même à la tête d’un Concile universel, peut errer dans les controverses particulières de fait, qui dépendent principalement de l’information et du témoignage des hommes

je demande de prouver dans le contexte qu'il parle bien là (aussi) des canonisations.

Cordialement
Meneau
http://www.leforumcatholique.org/message.php?num=875013