Le Forum Catholique
Imprimer le Fil Complet
Alexandre - 2018-01-08 22:16:31
Amusante...
... votre citation de Pie XI, comme si un pape, en 1933, avait donné une homélie autrement qu'en latin !
Acta Apostolicae Sedis, t. 26 (1934)
[p. 7]
In sollemni vero Missa Papali, post Evangelium, haec fuit
HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII,
Maximopere laetamur, quod Nobis iterum licet, per huius Anni Sancti decursum, novos in Ecclesiae viridariis colligere sanctitudinis flores, eosque, caelesti suavitate fragrantés, totius catholici orbis admirationi proponere. Quae enim Lapurdensis puella, paucis abhinc annis, Beatorum caelitum laurea a Nobis decorata est, eam in praesens, miris novisque coruscantem signis legitime comprobatis, sollemni hac amplificatione cultus, magno cum animi Nostri gaudio, honestari decrevimus. Qua in re aeterni Numinis consilium, non admirari non possumus. Cum enim hoc eodem anno, humanae Eedemptionis memoriae peculiari ratione dicato, quintum ac decimum lustrum exeat, ex quo ad Masabiellensem specum Deipara Virgo, omni labe ab origine expers, se innocentissimae huic puellae conspiciendam dederit, videtur equidem Deus ipse, qui rerum gesta temporumque eventa suo nutu moderatur, huius celebrationis faustitatem augere voluisse. Quidquid enim in Bernardae Soubirous laudem confertur, id ipsum in Immaculatae Virginis decus profecto redundat, quae illam ita materno animo adamavit, ut eidem, etsi humillimae ovium custodi, munus concrederet et suas efferendi glorias et homines ad paenitentiam revocandi.
Iamvero, quemadmodum « quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia » (I Cor., I, 27), ita sanctissima eius Mater, Animadvertendum siquidem est, cum B. V. Maria pontificalem sententiam prodigiali prorsus modo collustrare cuperet, qua decessor Noster f. m. Pius IX, hoc eodem die, hac in eadem Basilica, Immaculatae Conceptionis dogma plaudentibus omnibus sanxerat, non sapientissimos hominum adiisse, sed indoctam pistorum filiam, nulla [8] re alia, nisi suavissimi animi sui candore, praedivite; eamque ita allocutam esse: « Immaculata Conceptio ego sum ». Cum catholicam fidem in mortalium animis excitare, eorumque deflexos mores ad rectum christianae virtutis iter revocare vellet, non ad potentissimos hominum, non ad eos se convertisse, qui opibus affluèrent populorumque fortunam auctoritate sua regerent, sed ad illam potius, de qua reapse asseverari posset: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum » (Matth. , V , 3); « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » (Matth. , V , 8) . Itaque, auspice caelestis aulae Regina, eiusque famula operam oboedienti animo praestante suam, ad praeruptam Masabiellensem rupem excelsum ad aethera erigitur trigeminum templum; atque illuc undique gentium christifideles singillatim turmatim confluunt, divinam opem impetraturi. Grande spectaculum, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, quod omnes, iique etiam miseri, qui catholicae fidei lumine non recreantur, non admirari non possunt! Lapurdum, en suspicite Immaculatae Virginis Mariae decus ac gloriam; Lapurdum, en suspicite itidem Mariae Bernardae Soubirous singulare comprobatae sanctitatis monumentum. Quot homines illic, vel a christianae veritatis via aberrantes, in Ecclesiae Matris gremium sese receperunt; vel vitiorum coeno deleniti, ad frugem bonam revocati sunt! Quot homines illic ad perfectioris vitae institutum volenti animo ingrediendum divino quodam sunt instinctu allecti; quot denique infirmi aegrotique validam perfectamque valetudinem superna sunt virtute assecuti!
Atque sollemni hac hora, in hac scilicet Lapurdensis puellae consecratione, optamus Nos etiam ad illum Immaculatae Virginis specum mente animoque venerabundi adesse; optamus Nos etiam caelestem Matrem, hoc die eidem sacro, supplices vobiscum adprecari ut, praeclaris Bernardae Soubirous virtutum laudibus nobis singulis ad imitandum propositis, sanctissimis eius vestigiis insistere ne desistamus. Eius nempe christianam animi demissionem humilitatemque imitemur; eius fidem, impensam eius, qua [9] aestuabat, caritatem. Utque ipsamet caelestibus afflatibus fidelissime nullo non tempore respondit, ita nos quoque, cum ad meliora sanctioraque superni Numinis gratia vocamur, libentes volentesque respondeamus. Quodsi iam innocentissimam eius vitam aemulari non possumus, eius tamen paenitentiae studium, pro nostra cuiusque vitae condicione, persequi contendamus.
Cupimus praeterea incensas ad Immaculatam Dei Matrem eiusque famulam dilectissimam admoveri preces pro catholico orbe universo; ut omnes nimirum, per huius Anni Sancti decursum, divinae Redemptionis muneribus fruantur, quae Christus Dominus nobis suo sanguine acquisivit; ut omnes demum illam assequantur, quam mundus dare non potest, pacem, quaeque recti ordinis tranquillitate nititur studiosaque christianorum praeceptorum observantia. Faxit utique Deus — deprecatrice Immaculata Virgine Maria eiusque fidelissima ancilla Bernarda Soubirous — ut « Redemptionis suae fructus in nobis iugiter sentiamus, per Christum Dominum nostrum. Amen ».
http://www.leforumcatholique.org/message.php?num=842128