Le Forum Catholique
Imprimer le Fil Complet
Lycobates - 2017-10-06 18:27:05
une autre réponse
Un de mes copains érudits m'a déjà répondu, et il va dans le sens de Meneau : une condition non précisée est une condition non pertinente.
Vous verrez, ce n'est pas two pennies, mais un vrai dipondius
(nous sommes convenus il y a longtemps entre copains qu'on se comprend mieux et qu'on parle plus précis quand on converse dans la langue de notre Église romaine) :
Quantum ex verbis tuis mi intellegere videor, femina illa, pia quidem sed rudis, quid sibi vellet “sub condicione” baptizare ignorabat (putabat fortasse idem id significare quod “urgente necessitate”, propter vitae periculum, baptizare). Quodsi ita est, verbis quae sunt “sub condicione” materialiter tantum usa est; nullam igitur condicionem baptismati vere apposuit: nam neque externe, id est verbis, neque (quantum intellego) interne, id est mentis intentione, sensum verborum suorum explicuit, “condicionem” illam determinans; condicio autem nullo modo determinata, condicio nulla est, ut patet. Videtur igitur puer absolute valideque (positis quidem ponendis) baptizatus esse. Interrogandam igitur dixerim esse diligenter illam feminam, quid facere voluerit: si ex responsione ejus pateat ita res sese habere ut dixi (nempe nullam condicionem eam vere apposuisse, sed verba quae sunt “sub condicione” per errorem, quid sibi vellent ignorantem, protulisse), baptizatus sit puer (nisi forte alia sit dubitandi causa); si autem appareat eam vere condicionem apponere voluisse baptismati, videndum quae definite fuerit illa condicio, et consequenter de baptismatis validitate judicandum.
http://www.leforumcatholique.org/message.php?num=836407