Une notification de la Congrégation pour l'Église Orientale

Le Forum Catholique

Imprimer le Fil Complet

John DALY -  2015-07-16 20:18:02

Une notification de la Congrégation pour l'Église Orientale

Voici le texte tel qu'il est paru dans les Acta Apostolicæ Sedis, vol. XXXVI à la page 245 :


NOTIFICATIO
Die 3 Iunii a. 1888 Sacra Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita sequens Rescriptum emisit : « Sacra Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita, utendo facultatibus a Ssmo D. N. Leone Pp. XIII sibi specialiter tributis, benigne declarat, et quatenus opus est indulget, ut Salutatio Angelica prouti hucusque recitari consuevit apud Ruthenos necnon alios Christifideles ritus orientalis, quoties praescribatur uti conditio necessaria ad Indulgentias lucrifaciendas, aeque valeat ad huiusmodi effectum ut Salutatio Angelica quae recitatur a Christifidelibus Ecclesiae latinae. Contrariis etc. ».
Cum autem a quibusdam disceptatum fuerit de sensu huius Rescripti, Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali sequentia dubia Sacrae Paenitentiariae Apostolicae solvenda proposuit :
1. utrum Rescriptum adhuc vigeat ;
2. utrum Rescriptum valeat tantum pro fidelibus rituum orientalium, aut etiam pro fidelibus ritus latini, qui recitant Salutationem Angelicam iuxta textum in ritibus orientalibus usitatum;
3. utrum Indulgentiae, recitationi Ssmi Rosarii B. M. V. adnexae, lucrifieri possint ab omnibus, qui recitant Salutationem Angelicam iuxta textum in ritibus orientalibus usitatum.
Sacra Paenitentiaria Apostolica, die 21 m. Martii a. 1944, ad proposita dubia respondendum censuit :
ad 1 : afiirmative;
ad 2. : negative ad primam partem, affirmative ad secundam ;
ad 3. : affirmative, sed in publica recitatione nihil immutetur.
Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, die 22 m. Aprilis a. 1944.
E. Card. TISSERANT, a Secretis.
Ant. Arata, Archiep. tit. Sardianus, Adsessor.



On remarquera, pour ce qui concerne la question de Quodvultdeus, que chez certains orientaux, notamment mais pas exclusivement les Ruthéniens, on récite une version de la Salutation Angélique différente de la nôtre, et il n'est même pas inconnu qu'on l'utilise pour réciter le rosaire.

Ai-je raison de penser qu'il s'agit tout simplement de la première partie de notre Ave Maria, essentiellement puisée dans le Nouveau Testament, sans la partie composée par l'Église ?



http://www.leforumcatholique.org/message.php?num=783366