Imprimer le Fil Complet
Chapitre 43 : De ecclesiastico judicio, quod interponitur in sanctorum canonizatione, utrum sit infaillibile.

Haec controversia partim differt, et partim convenit cum illa celebri controversia de Romani Pontificis infaillibilitate in doctrina fidei, et morum independenter ab Ecclesiae consensu [à l'époque Vatican I n'avait pas encore eu lieu], ita ut haereticus sit, qui rebus ab eo tamquam de fide definitis adversetur. Nonnulli infaillibilitatem Pontifici in praedictis tribuentes adjudicant in canonizatione. Alii infaillibilitatem admittunt in conciliis generalibus, sed cum Pontificem in canonizatione infallibilem esse negent, potissimum quia fallibili hominum testimonio nititur, negare coguntur id etiam de conciliis, cum etiam in his facta canonizatio simili testimonio nitatur, ut est apud Almainum. Verum tame est, quod admittentes, vel negantes Pontici infaillibilitatem in reliquis, idem de canonizatione sentire possunt.

Hinc quaerendum prius, an judicium Pontificis infaillibile sit in canonizatione, inde an sit de fide. Ultrumque asseruit Sixtus V in ultimo consistorio pro canonizatione S. Didaci, ut recte Galesinus, sed quia dici potest eum locutum esse, ut doctorem privatum, aliorum sententiae sunt referendae. Infaillibilitatem in canonizatione Pontifici negare videtur Glossa, quam sequunur Innocentius Ostien et alii, quibus adnumeratur Augustinus Triumphus, asserens Pontificem in canonizatione non mentiri, nec simulare; et consequenter admittere videtur non posse falsum definire ut advertit Ceparius.

Duce vero S. Thoma, quod lib. 9, qu. 7 pontificiam in canonizatione infaillibilitatem propugnant plurimi canonistae, ac theologi Thomistae, et Scotistae, ac Neotetici. Primum hujus sententiae fundamentum est, quod Pontifex non potest universam Ecclesiam in errorem inducere in rebus morum, quod contingeret, si in canonizatione esset faillibilis, ut argumentantur S. Thomas, et Canus. Id autem locum non habet in beatificatione, cum haec universam Ecclesiam non respiciat, neque praeceptum importet cum extremo supremi legislatoris judicio conjunctum. Secundum fundementum situm est in directione Spiritus Sancti, ac speciali divina Providentia. Tertium in fidei professione, quam importat cultus sanctis delatus, ut reponit laudatus D. Thomas. Nec valet dicere, in hac fidei professione posse errorem contingere, sicuti postes circa objecta materialia aliarum virtutum, quarum actus in Deum relati, sunt quaedam fidei obtestationes juxta D. Th. 2,2, qu 124. nam idem S. doctro in cultu SS exigit, ut Ecclesia profiteatur, tamquam speculative verum, canonizatum esse in gloria, quae speculativa veritas non semper requiritur ex parte objecti materialis in aliis fidei obtestationibus. Etenim plures sunt piae fidei gradus. Quaedam ita religioni congruunt, ut fides de iis possit esse, et non esse : alia ita, ut sine culpabili arrogantia negari nequeant, et in his duobus gradibus sufficit practicae veritatis ratio, congruentia videlicet cum praescriptione prudentis rationis. Summus tame adhuc gradus est, ad quem referuntur, quae Ecclesia certissime tenenda decrevit, ut sunt, quae Pontifex definitivo judicio pro totius Ecclesiae regimine declaravit, et hukusmodi est canonizatio. Hunc vero gradum indicat S. Th. loc. cit.

Quartum fundamentum constituitur error aliquando repertus in cultu, qui judicio particularium episcoporum pseudobeatis exhibitus est, et immunitas ab hoc errore in omnibus canonizationibus per Romanos Pontifices hucusque expletis; unde a posteriori pontificia infertur infallibilitas, juxta Ceparium cit. et alios. Quod quidem non infirmatur ex eo, quod errores aliqui in martyrologium Rom. irrepserunt; nam si qui fuerunt, aut sunt, non de canonizatis, aut beatificatis a Romanis Pontificibus, sed de aliis deprehenduntur. Caeterum descriptio in martyrologio nondum importat canonizationem formalem, aut aequipollentem.