Imprimer le Fil Complet
Ainsi Raymond de Penyafort, Summa de poenitentia et matrimonio cum glossis Joannis de Friburgo 2.4.1 p165 : "Possunt Christiani exercere hoc officium contra paganos, et nostrae fidei persecutores; contra Christianos autem, et Catholicos nequaquam, extra eodem: 'artem illam mortiferam et odibilem balistariorum et sagittariorum adversus Christianos et Catholicos exerceri de caetero sub anathemate prohibemus'[X 5.15.1]. item dicunt quidam, quod in bello justo possunt officium hoc exercere contra Christianos, quia in tali bello dicit Augustinus, 'cum quis justem bellum suscepit, utrum aperte pugnet, an ex insidiis nihil ad justitiam interest' [C. 23 q. 2 c. 2]. Dominus etiam jussit ad Jesum naue, ut constitueret sibi retrorsum insidias, id est, insidiantes bellatores, 23 q. 2 Dominus [c.2], idem dicit Gregorius 23 q.8 ut pridem[c.17]"