Chapitre 43 : De ecclesiastico judicio, quod interponitur in sanctorum canonizatione, utrum sit infaillibile.
Haec controversia partim differt, et partim convenit cum illa celebri controversia de Romani Pontificis infaillibilitate in doctrina fidei, et morum independenter ab Ecclesiae consensu [à l'époque Vatican I n'avait pas encore eu lieu], ita ut haereticus sit, qui rebus ab eo tamquam de fide definitis adversetur. Nonnulli infaillibilitatem Pontifici in praedictis tribuentes adjudicant in canonizatione. Alii infaillibilitatem admittunt in conciliis generalibus, sed cum Pontificem in canonizatione infallibilem esse negent, potissimum quia fallibili hominum testimonio nititur, negare coguntur id etiam de conciliis, cum etiam in his facta canonizatio simili testimonio nitatur, ut est apud Almainum. Verum tame est, quod admittentes, vel negantes Pontici infaillibilitatem in reliquis, idem de canonizatione sentire possunt.
Hinc quaerendum prius, an judicium Pontificis infaillibile sit in canonizatione, inde an sit de fide. Ultrumque asseruit Sixtus V in ultimo consistorio pro canonizatione S. Didaci, ut recte Galesinus, sed quia dici potest eum locutum esse, ut doctorem privatum, aliorum sententiae sunt referendae. Infaillibilitatem in canonizatione Pontifici negare videtur Glossa, quam sequunur Innocentius Ostien et alii, quibus adnumeratur Augustinus Triumphus, asserens Pontificem in canonizatione non mentiri, nec simulare; et consequenter admittere videtur non posse falsum definire ut advertit Ceparius.
Duce vero S. Thoma, quod lib. 9, qu. 7 pontificiam in canonizatione infaillibilitatem propugnant plurimi canonistae, ac theologi Thomistae, et Scotistae, ac Neotetici. Primum hujus sententiae fundamentum est, quod Pontifex non potest universam Ecclesiam in errorem inducere in rebus morum, quod contingeret, si in canonizatione esset faillibilis, ut argumentantur S. Thomas, et Canus. Id autem locum non habet in beatificatione, cum haec universam Ecclesiam non respiciat, neque praeceptum importet cum extremo supremi legislatoris judicio conjunctum. Secundum fundementum situm est in directione Spiritus Sancti, ac speciali divina Providentia. Tertium in fidei professione, quam importat cultus sanctis delatus, ut reponit laudatus D. Thomas. Nec valet dicere, in hac fidei professione posse errorem contingere, sicuti postes circa objecta materialia aliarum virtutum, quarum actus in Deum relati, sunt quaedam fidei obtestationes juxta D. Th. 2,2, qu 124. nam idem S. doctro in cultu SS exigit, ut Ecclesia profiteatur, tamquam speculative verum, canonizatum esse in gloria, quae speculativa veritas non semper requiritur ex parte objecti materialis in aliis fidei obtestationibus. Etenim plures sunt piae fidei gradus. Quaedam ita religioni congruunt, ut fides de iis possit esse, et non esse : alia ita, ut sine culpabili arrogantia negari nequeant, et in his duobus gradibus sufficit practicae veritatis ratio, congruentia videlicet cum praescriptione prudentis rationis. Summus tame adhuc gradus est, ad quem referuntur, quae Ecclesia certissime tenenda decrevit, ut sunt, quae Pontifex definitivo judicio pro totius Ecclesiae regimine declaravit, et hukusmodi est canonizatio. Hunc vero gradum indicat S. Th. loc. cit.
Quartum fundamentum constituitur error aliquando repertus in cultu, qui judicio particularium episcoporum pseudobeatis exhibitus est, et immunitas ab hoc errore in omnibus canonizationibus per Romanos Pontifices hucusque expletis; unde a posteriori pontificia infertur infallibilitas, juxta Ceparium cit. et alios. Quod quidem non infirmatur ex eo, quod errores aliqui in martyrologium Rom. irrepserunt; nam si qui fuerunt, aut sunt, non de canonizatis, aut beatificatis a Romanis Pontificibus, sed de aliis deprehenduntur. Caeterum descriptio in martyrologio nondum importat canonizationem formalem, aut aequipollentem.
Benoît XIV tient les canonisations pour infaillibles
j'aurais dû écrireBenoît XIV tient pour infaillibles les canonisations prononcées / sanctionnées par le Pape
.
Et le pape Benoît XIV accordait tellement d'importance à ces deux arguments, qu'il ne considérait pas comme infaillibles les canonisations prononcées avant le XII° siècle où il n'y avait pas d'enquête doctrinale et ou le pape se contentait de couvrir de son autorité les résultats de l'enquête diocésaine sans avoir repris toute l'enquête à zéro
In quo repelluntur opposita iis, quae dicta sunt in capite antecedenti
A ratione ab auctoritate, et a gestis Romanorum Pontificum oppositiones desumuntur. A ratione quidem, cum Pontifici citra revelationem, perspecta esse nequeat hominis canonizandi caritas : sicuti qui eleemosynas, preces et similia opera peregit, nequit certo scire, se esse in gratia. Confirmatur, quia haec communia sunt bonis et malis : miracula sanctitatem certo non significant : testes sunt faillibilies : neque est jus, sed factum, quod canonizandus virtutibus, et miraculis claruerit. Neque prodest perfugium ad Spiritus Sancti auxilium; si enim in canonizatione non deficiat, hoc Pape judicium erit ex cathedra, adeoque de fide, quod a defensoribus infaillibilitatis non facile admittitur. Verumtamen, his etiam admissis, adhuc subsistit controversa infaillibilitas. Papa enim diligentem in virtutes, et miracula inquisitionem canonizationi praemittit, et miracula post obitum canonizandi patrat potissimum attendit, nec falli potest in rebus connexis cum fide, et moribus universam Ecclesiam spectantibus, uti est canonizatio, juxta Ricciolum superius cit. aliosque. Tandem oppositiones has omnes submovet divina Providentia, et Spiritus Sancti praesentia, qui Pontificem in re adeo gravi ab errore servat, ut docet D. Th. supra laudatus, aliique cum ipso : quam quidem Spiritus Sancti praesentiam luculenter testatur Benedictus XIV pro eo tempore, quo fidei promotorem agebat. Quoad ultimum objectum de definitione ex cathedra; assertores infaillibilitatis, negantes, de fide esse, hunc, aut illum canonizatum esse in gloria, dicunt, Pontificem canonizantem utique ex cathedra definire, illique Spiritum Sanctum assistere : definitiones tamen fidei solum esse de iis, quae in sacra Scriptura, aut apostolicis traditionibus antea continebantur; uti non est, hunc, aut illum esse sanctum, quod propterea de fide, saltem proxime, non esse concludunt.
Opponitur deinde auctoritas Glossae. Accedit textus in (ref) nec non effatum S. Augustini : Multorum corpora venerantur in terris, quorum animae cruciantur in inferis. Verum a Glossa in hoc est recedendum. Citati textus respiciunt facta particularia, haud connexa cum fide, aut moribus universam Ecclesiam spectantibus, et in iis Papa errare postes, ut docet D. Tom. cit. Effatum S. Augustini, si ejussit, alii de sepulcris gentilium, alii de honorificis epitaphiis reproborum, Bellarminus de martyribus haereticorum, Covarruvias de supposititiis sanctorum reliquiis explicant.
Quoad gesta Romanorum Pontificum, primo opponitur eos aliquando aliis commisisse definitionem canonizationis, unde se in hoc minime infallibiles agnovisse videntur. Sane Alphonsus de Castor aliique post ipsum docent, non posse a Pontifice definitionem causae canonizationis alteri committi, cum infallibilitas a dignitate pontificali sit inseparabilis. Sed ut recte procedatur, perpendendum est, an unquam haec delegatio facta sit; et quatenus facta, quid inde inferatur. Huc non spectant beatificationum causae, nam de canonizatione solum loquimur. Neque huc etiam spectat canonization B. Eneconis, de qua supra cap. 8 disseruimus. Petrus enim episcopus Burgensis cultum quidem eidem Eneconi solemniter detulit, sed in executionem canonizationis, ab Alexandro II decretae. Hujusmodi est etiam actus Clementis III erga B. Stephanum ordinis Grandimotensis auctorem. Examinanda itaque occurrunt acta Benedicti VIII erga B. Simeonem eremitam in coenobio Padorlironensi : Urbani II erga B. Nicolaum Peregrinum Tranensem : et Clementis III erga B. Othonem epscopum Bambergensem. Hae enim causae ab his Pontificibus commissae aliis fuisse dicuntur.
Verum a Benedicto VIII canonizatum Simeonem eremitam referunt Arnoldus Wion in (ref) et Benedicturs Bacchinus in (ref) quibus si fides adhibenda sit, definitio canonizationis nec Bonifacio Marchioni, illam petenti, neque alteri a Pontifice commissa dignoscitur. Set hujus canonizationis nullum exhibetur idoneum monumentum, quare beatificatus potius quam canonizatus Simeon fuisse videtur a Benedicto VIII uti probat Scacchus (ref) cum Pontifes solum concesserit, ut ecclesia aedificaretur, et in ea Simeonis corpus collocaretur. Verum ne beatificationem quidem ipsam fuisse Marchionis arbitrio commissam, constat ex epistola S. Leonis IX ad episcopum Mutinensem apud Wion cit.
B. Nicolai canonizationem in concilio Romano sub Urbano II petiit Bisantius junior archiepiscopus Tranensis. Pontifex ei causam commisit; quare videtur petitioni canonizationis annuere noluisse, sed archiepiscopi dumtaxat jurisdictionem excitasse, ut juxta illius temporis morem ad beatificationem procederet. Id ex eo suadetur, quod Bisantius ecclesiam tantum in Nicoali honorem aedificavit, neque ejus cultum extra dioecesim auctoritate apostolica dilatavit, uti ex Urbani diplomate eruitur apud Amandum. Accedit, quod Urbanus Godolevam virginem canonizavit et petentibus canonizationem Gulgosii, respondit, requiri testes de miraculis, et synodi assentum. Incredibile igitur videtur, alteri interea Nicolai canonizationem commisisse.
Quod ad B. Othonem attinet, Clemens III episcopis Merserburgensi, et Eistettensi commisit, ut in vitam, et miracula inquirerent, et si nihil obstaret, canonizatum auctoritate apostolica promulgarent. Quare promulgatio solum canonizationis commissa est, ut ostendit Ricciolius (ref) et uti consentiunt epistolae Clementis ad Bambergenses, et moncahus Ebba in lectionibus post vitam S. Othonis apud Bolland (ref)/
Hinc colligitur, summos Pontifices numquam commisisse episcopis definitionem causarum canonizationis. At, licet commisissent, non proinde eorum infaillibilitas in sanctorum canonizatione infirmaretur : neque enim firmum, et infaillibile judicium commissariorum fuisset, nisi accedente tacita, vel expressa Pontificis confirmatione; quod etiam de conciliis generalibus docet Canus (ref) cum aliis. Sic beatificationes ab episcopis factae antiquitus ad canonizationem deveniebant per cultus extensionem ad universam Ecclesiam, accedente tacito saltem Romanorum Pontificum consensu.
Expendendum nunc superest, an expositae infaillibilitati officiat protestatio Pontificum relata in (ref) eos scilicet non intendere per canonizationem quidquam agere contra fidem, aut Ecclesiam catholicam, sive honorem Dei. Affirmat Albertus Fabricius heterodoxus (ref) adhaeret Natalis Alexander (ref) et Launojus (ref) quem bene castigat auctor tract. de libert. eccl. Gallic. (ref).
Ad hanc oppositionem refellendam negant alii hanc protestationem umquam fuisse a Pontificibus emissam; sed oppositam vere colligitur ex Ordine Rom. Petri Amelii, ex cit. lib. coerem. et ex diariis Paridis de Crassis. Alii illam introductam putant, cum Pontifices per vim ad canonizationes adigerentur : sed haec vis nullibi deprehenditur. Alii adhibitam censent a Pontificibus timidae conscientiae, et propriam potestatem ignorantibus, at hox imperceptibile videtur. Alii omissam dicunt post introductas exquisitas ante canonizationem diligentias, et probationes; sed diligentiae semper juxta temporum circumstantias fuerunt adhibitae. Praeterea canonizationis judicium non fallibili hominum testimonio, sed Spiritus Sancti praesentiae ex D. Tho. cit. innititur. His omissis, dictae protestationis, quae aliquando a Pontifice facta est, hic esse rectus sensus videtur, ut scilicet Pontifex protestetur, se non decernere, impendendum esse sanctis cultum Deo debitum : et tunc haec protestatio similis est protestationi septimae synodi quoad cultum imaginum, ut indicant card. petra in (ref) et bulla canoniz. S. Udalrici. Aliam explicationem suppeditant Ostiensi (in ref) aliique scriptores, et aliqua monumenta, Pontificem scilicet per illam protestationem a Deo petere immunitatem ab errore, quae oratio infaillibitatem non extenuat, oportet enim petere Spiritus Sancti afflatum, cui infallibilitas nititur. Neque dedecet a Deo id petere, quod ab eo praestandum, qui se clarificari petiit Joan. 17, uti docent S. Tho. 3, par (q83, a4 ad7), S. Gregorius (ref) et alii. Consueverunt postea Pontifices ab haec protestatione abstinere, tum ne ignorantibus esset offendiculi occasio, tum quia ad impetrandum divinum lumen alias preces fundunt, et indicunt.
Sed licet talis protestatio ita explicetur, ut intendat Pontifex, se nolle errorem in Ecclesiam inducere, non proinde controversam infallibilitatem eliminat. Nam Pontifices propriam imbecillitatem , et ut privatae personae, seclusa Spiritus Sancti praesentia, faillibilitatem humiliter dicta protestatione ostendebant. Verumtame non conditionatam protestationi inhaerentes, sed absolutam de canonizati sanctitate sententiam emittebant, Spiritus Sancti praesentia fidentes, quae in hac re infallibilitatem constituit, juxta doctrainam S. Th. cit. Ex his ergo explicationibus patet, protestationem infaillibilitati non obesse, sicuti neque ex simili protestatione infertur, errare posse generale concilium, ut refellens cit. Launojum docet Petitdier (ref) : neque ex eo, quod ad avertendos errores preces in eo fundantur. Non est itaque Pontifici tribuendum erroris periculum, etiamsi allata prottestatio de precibus intelligatur.
An sit de fide summum Pontificum errare non posse in canonizatione sanctorum; et an ex fide sit, canonizatum esse sanctum
Negant Joannes a S. Thoma in 2,2,disp. 9, art.2, Theophilus Raynandus in (ref) aliique plures magni nominis auctores. Affirmant Verricellus in (ref), Ricciolius cit. et alii inferioris notae doctrored.
Prima sententia nititur auctoritate D. Thomae docentis (quodl 9, q7, a16) canonizationem esse quid medium inter res fidei, et particulares : fidem inniti divinis revelationibus factis Apostolis, et Prophetis, et similia; ex quibus concludunt hujs sententiae patroni, infaillibilitatem Pape in canonizatione, et sanctitatem canonizati pertinere ad fidem solum reductive, cum canonizati gloria neque revelata sit, neque in Scripturis aut traditione contineatur : adeoqu negantem non esse formaliter haereticum, sed theologica censura dignum. Concordat textus in (ref) et alibi. Addunt, non posse inter dogmata fidei ab Ecclesia reponi; quae nec implicite, nec virtualiter revelata sunt, uti non est revelata alicujus hominis particularis sanctitas : adhuc tamen cultum canonizao impune negari non posse, sicuti negari nequit hostiae ad venerationem expositae, licet de fide non sit esse consecratam. Item, non omnia, quae a summo Pontifice, afflante Spiritu Sancto, declarata sunt in materia fidei, ita esse fidei articulos, ut licet infallibilia sint, haeresim incurrat, qui eorum aliquid neget, uti constat de propositionibus damnatis; haereticus enim ille est, qui fidem professus pertinacem habet errorem, veritati certae catholicae oppositum. Hinc sicuti eadem propositio in materia dogmatis, aut morum a Pontifice definita non semer est de fide, licet semper sit infaillibilis : ita cum infaillibilitate pontificia componi potest sententia negans, hunc, aut illum canonizatum esse revera sanctum.
Oppositae vero sententiae fundamenta statuunt ejusdem patroni in eo, quod haereticus esset, qui asseret Pontificem errare posse in condendis legibus toti Ecclesiae communibus, cujusmodi esse canonizationem contendunt. Addunt, Pontificem, et Ecclesiam definire posse tamquam fide tenendum, quod ex una praemissa de fide, et ex altera moraliter evidenti infertur : de fide vero esse, salvum fore, qui usque in finem in bono perseveraverit : hanc autem perseverantiam de canonizando moraliter evidentem esse ex processibus; adeoque definiri potuisse, tamquam de fide, illum esse sanctum. Fatentur quidem, non esse objectum fidei, quod saltem implicite non est revelatum, sed delineatas dicunt in sacris Scripturis qualitates salvandorum, et ita Deum implicite revelasse salvandos : quare Pontificem, ajunt, positis diligentiis, et probationibus virtutum, et miraculorum alicujus servi Dei, ex illuminatione Spiritus Sancti infaillibiliter cognoscere illum esse ex iis, quos Deus regnaturos revelavit, ut docet card. de Laurea (ref). Sed cum definitiva sententia de his nondum prodierit, pluresque doctores catholici oppositum sentiant, fatentur non fore haereticum formalem, qui diceret, de fide non esse, Papam in canonizatione esse infallibilem, aut ab eo canonizatum esse sanctum.
Utraque opinio in sua probabilitate relinquenda videtur, donec Sedes Apostolica de hac re judicium proferat. De fide quidem est, colendos esse sanctos corumque reliquias ex decretis conciliorum generalium, definitiva etiam, et infaillibilis est canonizationis sententia, universamque spectat Ecclesiam; praeterea concilium Constantien. damnavit Wicleffi errorem, qui docebat damnatos esse SS. Augustinum, Benedictum et Bernardum; et in bulla canoniz. B. Uldalrici excommunicatio contra regragantes canonizationi imposita est, quae quidem poena haereticorum propria esse videtur. Omnia haec affirmative sententiae favent. Verum ante Sedis Apostolicae judicium non videtur haeresis nota contrariae inurenda sententiae; praesertim cum infaillibilitatis assertores cum praedictis auctoribus de sanctorum, et reliquiarum cultu consentiant, et Papae sententiae obtemperandum fateantur, solum autem negent de fide esse, hunc aut illum esse sanctum, hanc aut illam reliquiam esse colendam : haeresim vero Wicleffi in causas, quas pro errore adducit, refundant, et excommunicatio tandem ob propositiones male sonantes, blasphemas, et similes infligi possit, ut constat ex bulla Unigenitus.
Demum, si non haereticus, saltem gravi censurae gravissimisque poenis obnoxius est, qui asserere audeat, Pontificem in aliqua canonizatione errasse, aut aliquem canonizatum non esse dulia colendum, uti assentiuntur, qui docent, id non esse de fide.
Itaque, ut tantae quaestionis finem denique imponamus, si non Haereticum, temerarium tamen, scandalum toti Ecclesiae afferentem, in Sanctos injuriosum, faventem Haereticis negantibus authoritatem Ecclesiae in Canonizatione Sanctorum, sapientem haeresim, utpote viam sternentem Infidelibus ad irridendum Fideles, assertorem erroneae propositionis, et gravissimis poenis obnoxium dicemus eum, qui auderet asserere, Pontificem in hac, aut illa Canonizatione errasse, huncque, aut illum Sanctum ab eo Canonizatum non esse Cultu Duliae colendum; quemadmodum assentiuntur etiam illi, qui docent, de Fide non esse, Papam esse infaillibilem in Canonizatione Sanctroeum, ne de Fide esse, hunc, aut illum Canonizatum esse Sanctum.
)
L1, ch X, n°6 :
Verum, quidquid sit de hac controversia, quemadmodum certum esse videtur, uti supra dictum est, nunquam Episcopos potuisse veras peragere Canonizationes; praecipere etenim, ut aliquis tanquam Sanctus publico Cultu colatur in universa Ecclesia, nec potest, nec potuit unquam ad eum pertinere, qui limitatam obtinet jurisdictionem in una Dioecesi, aut Provincia, sed ad eum tantummodo, qui jus obtinet in universa Ecclesa; ita perspicuum apparet, Primates, Achiepiscopos, aut Episcopos olim potuisse Cultum publicum indulgere erga Martyres, aut Confessores in sua Provincia, aut Dioecesi, quod est idem ac dicere, Beatificationis honores concedere, aut advocata Summi Pontificis authoritate, aut etiam jure suo, absque eo quod ab illa dependerent, sicut ex supradictis facile colligi potest.
Caput X - De pontificia autoritate extra concilium et de jure beatificandi, et canonizandi summo tantum Romao Pontifici reservato.
1. Quamvis Romani Pontifices, juxta superios recensita, nonullas canonizationes in conciliis plenariis expleverint, et in iis canonizandorum vitam et miracula perpendenda esse nonnumquam responderint, plures tamen etiam iisdem temporibus extra concilum peregerunt. Quare indubia extra concilium canonizandi potestate pollent.
2. Haereses etiam, licet aliquas in conciliis, plerasque tamen extra concilia Pontifices damnarunt. Si quae autem ab episcopis in particularibus synodis damnatae sunt, earum damnationi auctoritatem suam, Duvalio (ref.) et Thomassino (ref.) testibus, iidem Pontifices adjecerunt.
3. Jam vero, ut de jure beatificandi, et canonizandi solo Romano Pontifici reservato disseramus, nonnulla resumenda sunt ex iis, quae superius indicavimus. Alexander III monitus ab Arnulpho episcopo Lexoviensi procuratorem monasterii Gristani, in ebrietate occisum, tanquam martyrem coli, per decretalem Audivimus cultum sustulit, affirmans, non licere illum pro sancto absque auctoritate Romanae Ecclesiae publice venerari.
4. etc. Porro per hanc decretalem novum jus conditum esse, per quod Sedi Apostolicae privative reservaretur facultas cultum servis Dei decernendi, plures cum Bellarmino (ref.) sentiunt. Verum alii ejusmodi jus antiquius esse, et a memorata decretali supponi existimant. Certum illud est, potuisse olim primates, archiepiscopos, et episcopos in provincia, aut dioecesi beatificatione, jure suo, peragere. Haec autem jurisdictio, a summi Pontificis auctoritate independens, usque ad Alexandri III tempora perseveravit, uti ex pluribus beatorum corporum elevationibus sola episcopali autoritatae factis apud Bolland. (ref.) et alios, eruitur.
8. Edita vera praedicta decretali, jus canonizandi, et beatificandi fuisse Romano Pontifici privative, quoad alios reservatum, subsecuta ecclesiastica monumenta aperte declarat, licet fortasse quoad beatificationem id non fuerit ab omnibus episcopis observatum. Senserunt quidem theologi, et canonistae, per illam decretalem universaliter prohiberi publicum cultum erga quemcumque Dei servum absque Sedis Apostolicae auctoritate; nihilominus Thomas Waldensis facultatem indulgendi in dioecesi beatificationis honores, episcopis adhuc adjudicavit, cui suffragantur exempla apud Bolland. (ref) et alios. Ad tantem Urbanus VIII litem omnem diremit, omnia ad publicum beatorum cultum pertinentia, Sedi Apostolicae penitus reservans.